라틴어 문장 검색

Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire et pollicere frumentum paratosque esse quae imperasset facere.
(카이사르, 아프리카 전기 6:7)
milesii nihil, quod praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet praestare se paratos esse polliciti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 64:1)
cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장17)
Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla civitate libera et immunique, ad Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperasset, et libenti animo facturos pollicentur;
(카이사르, 아프리카 전기 33:1)
tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 306:2)
quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 1:1)
Privernates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus castra nunc inquit "vobis hostium urbemque praedae do, si mihi polli- vobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini vos fortiter in acie operam navaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 161:1)
tu tamen de Curtio ad me rescribe certius, et nunc quis in eius locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem ad modum polliceris, ἐπι` σχολῆσ scribe, et quo die Roma te exiturum putes velim ad me scribas, ut certiorem te faciam quibus in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 5 7:1)
Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장1)
Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.
그가 가서 짐승을 끌고 어머니에게 왔다. 그의 어머니는 그의 아버지가 좋아하는 대로 별미를 만들었다. (불가타 성경, 창세기, 27장14)
et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo ".
그분께서 아브라함에게 주신 복을 너와 네 후손에게 내리시어, 네가 나그네살이하는 이 땅, 곧 하느님께서 아브라함에게 주신 이 땅을 네가 차지하게 될 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 28장4)
Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.
레아는 자기의 출산이 멈춘 것을 알고, 자기의 몸종 질파를 데려다 야곱에게 아내로 주었다. (불가타 성경, 창세기, 30장9)
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
그들은 그곳에서 식사한다는 말을 듣고, 정오에 올 요셉을 기다리며 선물을 정돈하였다. (불가타 성경, 창세기, 43장25)
Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas;
너희는 주님께서 약속하신 대로 너희에게 주실 땅에 들어가거든, 이 예식을 지켜라. (불가타 성경, 탈출기, 12장25)
Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies ".
엿샛날에는, 그날 거두어들인 것으로 음식을 장만해 보면, 날마다 모아들이던 것의 갑절이 될 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 16장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION