라틴어 문장 검색

atque hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant, pastoresque Domitii spe libertatis excitati sub oculis domini suam probare operam studebant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:7)
conventum Salonis cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset, oppidum oppugnare instituit.
(카이사르, 내란기, 3권 9:4)
Hunc incitatum suis et regis inflatum pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit.
(카이사르, 내란기, 3권 108:4)
Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 18장2)
Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장1)
Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장2)
posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장5)
Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 31장1)
is multis magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:3)
quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit, dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 1:2)
ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 3:2)
et quia discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 2:3)
Rursumque, quod viderat, in specie eandidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:3)
et 'spe' pollicitatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 183)
"Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos inritae pollicitationis cassa vota decipiant:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION