라틴어 문장 검색

Nam quam, fere pre desiderio sompniantes, inhiabamus patrie sanitatem, vestrarum litterarum series plusquam semel sub paterna monitione polluxit. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 4:2)
Sed quia ipsum prosaycantes ab avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus permanere videtur exemplar, et non e converso (que quendam videntur prebere primatum), primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 2:2)
Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
Proprie autem catillones dicebantur qui, ad polluctum Herculis ultimi cum venirent, catillos ligurribant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 17:3)
Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:8)
Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, M. Pomponius Matho.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 156:2)
cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 508:1)
et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 312:1)
et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicavit Q. Marcius Ralla, duumvir ad id ipsum creatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 603:1)
dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 490:3)
quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 385)
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 286)
Non ego sum pollucta pago.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 423)
spectatores, vos quoque ad cenam vocem, ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi, nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 3149)
haec veniisse iam opus est quantum potest, ut decumam partem Herculi polluceam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 356)

SEARCH

MENU NAVIGATION