라틴어 문장 검색

quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli nec scire fas est omnia, sed diu lateque victrices catervae consiliis iuvenis revictae sensere, quid mens rite, quid indoles nutrita faustis sub penetralibus posset, quid Augusti paternus in pueros animus Nerones.
나는 그들이 오른손을 아마존 손도끼로 무장한 오래된 관습이 어디로부터 왔는지 조사하는 것을 미뤘다. 모든 것을 아는 것은 신의 뜻이 아니기 때문이다. - (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 44)
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 18:1)
"Sic desolatus ad cadaveris solacium perfrictis oculis et obarmatis ad vigilias animum meum per-mulcebam cantationibus, cum ecce crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora et iam nox intempesta, mihique oppido formido cumulatior quidem, cum repente introrepens mustela contra me constitit obtutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:35)
Nam et illi pastores qui nos agebant in speciem proelii manus obarmaverant:
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:6)
Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat, at ego, praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogitatione, lanienam imminentem fuga vitare statui;
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:1)
Aufer igitur ex medio minorem, id est ex triginta duobus octonarium, relinquuntur xxiiij et primum octonarium terminum pone, secundum vero, quod relictum fuerit ex medio, id est xxiiij, ut sint hi duo termini viij et xxiiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:1)
hi autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)

SEARCH

MENU NAVIGATION