라틴어 문장 검색

namque inter et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit, cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide et Athenagora vincti traduntur,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 20:3)
Pompeio adveniente oppidani us que eo passi propius accedere, donec ad ipsas portas ac murum adpropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in mare navesque passim compulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 23:3)
Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장1)
inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per aversam portam silentio excesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 479:1)
Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.
(카이사르, 내란기, 3권 11:6)
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
나는 너에게 한껏 복을 내리고, 네 후손이 하늘의 별처럼, 바닷가의 모래처럼 한껏 번성하게 해 주겠다. 너의 후손은 원수들의 성문을 차지할 것이다. (불가타 성경, 창세기, 22장17)
Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
그때 에프론은 히타이트 사람들 사이에 앉아 있었다. 그래서 이 히타이트 사람 에프론은 성문에 나와 있는 히타이트 사람들이 모두 듣는 데에서 아브라함에게 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 23장10)
Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.
성문에 나와 있는 히타이트 사람들이 모두 보는 앞에서 아브라함의 재산이 되었다. (불가타 성경, 창세기, 23장18)
imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: "Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!".
레베카에게 축복하였다. “우리 누이야 너는 수천만의 어머니가 되어라. 너의 후손은 적들의 성문을 차지하여라.” (불가타 성경, 창세기, 24장60)
Pavensque: " Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ".
두려움에 싸여 말하였다. “이 얼마나 두려운 곳인가! 이곳은 다름 아닌 하느님의 집이다. 여기가 바로 하늘의 문이로구나.” (불가타 성경, 창세기, 28장17)
Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae:
하모르와 그의 아들 스켐은 성문으로 가서 자기네 성읍 남자들에게 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 34장20)
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.
성문에 나온 사람들이 모두 하모르와 그의 아들 스켐의 말을 받아들였다. 그리하여 모든 남자들이, 성문에 나온 모든 이들이 할례를 받았다. (불가타 성경, 창세기, 34장24)
Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
입고 있던 과부 옷을 벗고 너울을 써서 몸을 가리고, 팀나로 가는 길가에 있는 에나임 어귀에 나가 앉았다. 셀라가 이미 다 컸는데도 자기를 그의 아내로 데려가 주지 않는다는 사실을 알았기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 38장14)
septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
그러나 이렛날은 주 너의 하느님을 위한 안식일이다. 그날 너와 너의 아들과 딸, 너의 남종과 여종, 그리고 너의 집짐승과 네 동네에 사는 이방인은 어떤 일도 해서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 20장10)
Et stans in porta castrorum ait: " Si quis est Domini, iungatur mihi! ". Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.
모세가 진영 대문에 서서, “누구든지 주님의 편이거든 나에게로 오너라.” 하고 외치자, 레위의 자손들이 모두 그에게 모여들었다. (불가타 성경, 탈출기, 32장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION