라틴어 문장 검색

Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra.
숫염소를 아자젤에게 놓아 보낸 이는 옷을 빨고 물로 몸을 씻는다. 그런 다음 진영 안으로 들어온다. (불가타 성경, 레위기, 16장26)
Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: " Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi ". Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
임금은 자기 주변에 둘러선 호위병들에게 명령을 내렸다. “돌아서서 주님의 이 사제들을 죽여라. 그들은 다윗과 손을 잡고, 그가 달아난 것을 알면서도 나에게 알려 주지 않았다.” 그러나 임금의 신하들은 감히 손을 들어 주님의 사제들을 치려고 하지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 22장17)
equorumque cum vehiculo ingressa riserat Rhodios, insularum non continentis portorium flagitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 11:2)
"Nec mora, cum ad flumen mortuum venies, cui praefectus Charon protenus expetens portorium, sic ad ripam ulteriorem sutili cymba deducit commeantes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:140)
19. Invaluerat opinio quod Robertus Cliffordus (qui iam factus erat veluti delator regis) etiam ab initio fuisset emissarius et explorator regis, et quod in Flandriam confugisset non sine regis notitia et consensu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 19:1)
Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 11:3)
Sit plane immunitas a vectigalibus et portoriis donec colonia adoleverit, neque tantum immunitas a solutionibus pecuniarum concedatur, sed etiam libertas merces in quascunque velint partes exportandi, nisi gravis aliqua caussa obfuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:45)
Tertium, incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et vectigalium publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:8)
Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:1)
ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장3)
Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 1장2)
quippe sublatis portoriis sequens ut tributorum abolitio expostularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장3)
peregrinarum mercium portoria instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:4)
quin etiam populo R. deposcente supplicium Haloti et Tigillini solos ex omnibus Neronis emissariis uel maleficentissimos incolumes praestitit atque insuper Halotum procuratione amplissima ornauit, pro Tigillino etiam saeuitiae populum edicto increpuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 2:2)
tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION