라틴어 문장 검색

Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:4)
In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia.
당신의 말씀을 기억하라고 그들은 이빨에 물렸다가 곧바로 구원되었습니다. 깊은 망각에 빠지지 말고 당신의 선행을 늘 염두에 두라는 것이었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 16장11)
tībīcinēs pompam dūcēbant, deinde mīlitēs imāginēs deōrum ferēbant, postrēmō plūrimī agitātōrēs currūs quadriiugōs lentē agēbant.
피리 연주자들이 행렬을 이끌고 있었고, 그 뒤로 병사들이 신상을 나르고, 마지막으로 마부들이 사륜 전차를 천천히 몰고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs21)
animum distrahit geminus timor:
갑절의 두려움은 정신을 흐트러트린다: (세네카, Troades 662:2)
Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:2)
Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:24)
Postremo quae amicitiae bonis omnibus sunt cavendae, quam breviter potuimus, enodavimus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:20)
Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 3:1)
Postremo imperavi egomet omnia mihi assentari.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:12)
Ergo puella gerens tanti sollempnia cultus, Non animum sepelit nec pigra per ocia sese Distrahit aut animi uires effeminat, immo Exercet studiis totam cum corpore mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:16)
Dum mentem Fronesis anceps sentencia motus Distrahit in uarios nec pretemptare locorum Abdita sola potest, nisi quis premonstret eidem, Vel conducat eam, gressum moderatus euntis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:10)
Postremo Baldewinus post plurimam requisitionem praesidii indignatus, quadam die sibi assistentem et contradicentem teneri jussit, vinculis astringi, tormentis affligi, quousque praesidium coactus redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:4)
Postremo post plurimam cursuum contentionem, honor et laus victoriae Engelrado, Deo auxiliante, collata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:9)
Postremo ex nimia datione et solidorum conventione, [0521C] et magnitudine donorum, quae non solum Gallorum primatibus, sed et inferiori manui contulerat, Baldewinus exhaustus, munera pro redemptione captivorum suscipienda concessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:2)
His econtra non minus valide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque jaculatione viriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque gravatis, fere gentilium navis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION