라틴어 문장 검색

Postquam Eboracum Novum venerat Washingtonius, ut jurejurando sese, (prout lex postulat,) obstringeret, nequid detrimenti, eo praeside, libertas Americana caperet, a populo Congressuque petitum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.65)
Washingtonius et Adams simul ad Congressum incedebant, ubi jurejurando sese obstrinxit Adams, prout leges postulant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.19)
vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 3:3)
Ista constitutio in hoc fundabatur, quod rationibus status magnopere conveniret ut subditi de iure regni mimime inquirerent, atque rursus conscientiae leges hoc postularent ut (quicunque belli exitus foret) subditi obedientiae suae poenas non darent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:4)
insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 3:2)
non patiatur et tamen quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:3)
An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege habere posse postulas, quin otiosus fias?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 294)
Ergo si nostris uult condescendere uotis, Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo Postulat, et certis claudentur singula metis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:12)
'Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine interfui, cum contra instituta et leges maiorum nova senatus decreta postularentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장1)
postulo, ut in hanc legem iures.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 10:7)
Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione convincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postularemus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:1)
placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus rei publicae postulantibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장15)
subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:3)
Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat ut Achaeis ex foedere ac legibus suis quae decressent agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 390:1)
Per idem tempus Neronem e liberis Germanici iam ingressum iuventam commendavit patribus, utque munere capessendi vigintiviratus solveretur et quinquennio maturius quam per leges quaesturam peteret non sine inrisu audientium postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION