라틴어 문장 검색

hinc obsidione solutus Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis oppida laxatis ausus iam pandere portis rursum cote novat nigras rubigine falces exesosque situ cogit splendere ligones agnoscitque casas et collibus oscula notis figit et impresso glaebis non credit aratro, exsectis, inculta dabant quas saecula, silvis restituit terras et opacum vitibus Histrum conserit et patrium vectigal solvere gaudet, inmunis qui clade fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:90)
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,nulla placere diu nec uiuere carmina possuntquae scribuntur aquae potoribus;
(호라티우스의 첫번째 편지, 191)
quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula, sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartam sanguine coniugii, nullis aconita propinquis miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes, Troica non scripsit, quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII91)
sed nulla aconita bibuntur fictilibus:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X8)
Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:2)
Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:4)
Potor nobilis, Aule, lumine uno Luscus Phryx erat alteroque lippus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVIII1)
arabisve parant venit ab eo quod est 'hic Arabus' - nam ab eo quod est 'hic Arabs, ab hoc Arabe', 'Arabibus' facit - sicut 'Hiberus', unde est in Lucano occurrat Hiberis alter (2.54), et 'Hiber', ut Horatius discet Hiber Rhodanique potor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6052)
me Colchus et qui dissimulat metum Marsae cohortis Dacus et ultimi noscent Geloni, me peritus discet Hiber Rhodanique potor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 206)
potores bibuli media de nocte Falerni oderunt porrecta negantem pocula, quamvis nocturnos iures te formidare tepores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1839)
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino, nulla placere diu nec vivere carmina possunt, quae scribuntur aquae potoribus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 191)
tostis marcentem squillis recreabis et Afra potorem coclea;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:6)
vertere pallor tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris potores, vel quod maledicunt liberius vel fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.20)
Quae fueram magnis olim patefacta triumphis, ianua Patriciae vota Pudicitiae, cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus, nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusi signa iacere faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 161)
tibi militat omnis Caucasus et Scythicae potor Tanaiticus undae, quid faciat fortuna viri?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 196)

SEARCH

MENU NAVIGATION