라틴어 문장 검색

et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
여러분은 현세에 동화되지 말고 정신을 새롭게 하여 여러분 자신이 변화되게 하십시오. 그리하여 무엇이 하느님의 뜻인지, 무엇이 선하고 무엇이 하느님 마음에 들며 무엇이 완전한 것인지 분별할 수 있게 하십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장2)
non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
하느님께서 우리를 구원해 주셨습니다. 우리가 한 의로운 일 때문이 아니라 당신 자비에 따라, 성령을 통하여 거듭나고 새로워지도록 물로 씻어 구원하신 것입니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장5)
Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:1)
Ergo quia in diluvio per arcam Noe servatae sunt reliquiae generis humani ad seminarium reparationis et renovationis futurae, ideo praemisit hic:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:13)
Verum quoad modum suum cum rebellibus procedendi, is longe diversus erat a praecedente sua consuetudine et practica, quae semper fuit cum magna alacritate et celeritate coniuncta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:9)
In quo casu tractatuum renovationes in more apud principes erant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:13)
neque id solum quoad principia (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:10)
practica, operi intenta et servilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:4)
Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
praesertim quum hujusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate tenues esse soleant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:3)
aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:4)
atque his subordinentur similiter practicae duae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:5)
quas universas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:8)
quae ut in singulis naturis inquisitis teneantur et notentur plurimum interest practicae, non solum ad hoc, ut non fallat, sed etiam ut magis sit aucta et potens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:4)
illae practicam aut designant, aut mensurant, aut sublevant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION