라틴어 문장 검색

In omnibus operibus tuis praecellens esto,
너는 모든 일에서 뛰어난 사람이 되어라. 네 명예에 흠을 내지 마라. (불가타 성경, 집회서, 33장23)
non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
내가 하느님의 모든 뜻을 무엇 하나 빼놓지 않고 여러분에게 알려 주었기 때문입니다. (불가타 성경, 사도행전, 20장27)
Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
주님을 생각하여, 모든 인간 제도에 복종하십시오. 임금에게는 주권자이므로 복종하고, (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장13)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)
Sed et si studeat internuntio se celare fideli, te sine dubio valida relinquit in unda et te subterfugit amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:8)
VIII Quum domina quaedam satis idoneo copularetur amori, honorabili postmodum [sine culpa] coniugio sociatur et suum coamantem subterfugit amare et solita sibi solatia negat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:1)
Ergo Nature quicquid munuscula plene Percipit aut eius modicam subterfugit artem, Inscriptum calamis picture fabula monstrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:13)
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
Multi enim dum Charybdis ingluviosae hiatus voraginosos subterfugiendo devitant, in Scyllae malignantis abysso inopinata periclitatione naufragantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:67)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:20)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 208:10)
Non primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in Lucreti invento usus est, non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 6:1)
VERBA sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION