라틴어 문장 검색

Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae.
큰 물 가에 살며 보화를 많이 가진 자야 너의 종말이 다가오고 네가 잘려 나갈 때가 되었다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장13)
Largire visus pessula januae, Frenes ocellos, ne nimis improbe Venentur extra luminis impetus, Praedamque menti nuntius offerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:7)
"Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:23)
et cum dicto pessulis iniectis et uncino firmiter immisso, sic ad me reversa colloque meo manibus ambabus implexa voce tenui et admodum diminuta,
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:6)
"Quis enim, quamuis fortis et intrepidus, immani forma tantae bestiae noctu praesertim visitata, non se ad fugam statim concitaret, non obdito cellae pessulo pavens et trepidus sese cohiberet?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:70)
"Tunc Myrmex tandem clave pessulis subiecta repandit fores et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum, eoque propere cubiculum petente, clandestino transcursu dimittit Philesitherum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:37)
nexaeque aere trabes multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui ait trisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4484)
Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장14)
ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION