라틴어 문장 검색

Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: " Haec est praeda David ".
양 떼와 소 떼도 모두 빼앗았다. 사람들은 앞에 서서 이 가축 떼를 몰고 오면서, “이것은 다윗의 전리품이다!” 하고 외쳤다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장20)
si quis vero resistebat, Turcorum inimicitas et odium non solum in periculum vitae [0450D] suae, verum etiam in vineis et in satis suis succidendis, et in praeda gregum suorum suscitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:4)
Jam Christiani milites post diutinam et nimiam stragem de terra Rustici exierunt, duce semper cum praeda gregis et vestium caeterarumque rerum in fronte gradiente;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:7)
Plena venit canis de grege praeda lupis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 848)
» Petrus, intelligens iram regis et illius gravissimam adunationem, cum universis sociis Malevillam deserens, sed cuncta spolia gregesque ac praedam equorum abducens, Maroam transire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:7)
de magno est praeda petenda grege.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 114)
Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 30:1)
iactanti talia frustra turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta, qualis ubi primam leo mane cubilibus atris erexit rabiem et saevo speculatur ab antro aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum, it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant venantum, praedam videt et sua volnera nescit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권325)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
Visis autem praedarum gregibus ac reversis fratribus, requirunt universi unde has praedarum copias abduxerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:13)
inter remotos gentis Hesperiae greges pastor triformis litoris Tartesii peremptus, acta est praeda ab occasu ultimo;
(세네카, Hercules Furens 3:13)
hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 56:1)
Sed dum casu in finitimas oras Rames, praenominatae urbis, inciderent, praedas comportarent, greges cogerent, ab insidiis Sarracenorum, qui ab Ascalone, civitate regis Babyloniae, descenderant, attriti sunt, et praeda retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:2)
Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:9)
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION