라틴어 문장 검색

Quorum tempore Corausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:1)
fit pol hoc, et pars spectatorum scitis pol haec vos me haud mentiri, ibi sibus pugnae et virtuti de praedonibus praedam capere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 210)
alibi praedo alibi praedae vindex cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 499:2)
metuo autem, ne erus redeat etiam dum a foro, ne capta praeda capti praedones fuant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 37)
tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus et acti ante suum quisque praedonem catenati et conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna inter victores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 132:1)
quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:4)
ultimus exitium subverso praeside mundus sortitur mundique omnis labefacta supellex, non aliter quam cum incautum spoliare viantem forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, quo pereunte trahat captivos victor amictus iam non obstanti locuples de corpore praedo, sic homini subiecta domus, ditissimus orbis scilicet in facilem domino peccante ruinam lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 164)
Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum?
유다는 어린 사자. 내 아들아, 너는 네가 잡은 짐승을 먹고 컸다. 유다가 사자처럼, 암사자처럼 웅크려 엎드리니 누가 감히 그를 건드리랴? (불가타 성경, 창세기, 49장9)
Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ".
벤야민은 약탈하는 이리 아침에는 움켜쥔 것을 먹고 저녁에는 잡은 것을 나눈다.” (불가타 성경, 창세기, 49장27)
Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.
노획물이 되리라고 너희가 말한 너희의 어린것들만 내가 데려가서, 너희가 업신여긴 저 땅을 제대로 알아볼 수 있게 하겠다. (불가타 성경, 민수기, 14장31)
Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat ".
보라, 암사자처럼 일어나고 수사자처럼 일어서는 백성을. 짐승을 잡아먹지 않고서는, 잡은 짐승의 피를 마시지 않고서는 눕지 않는다.” (불가타 성경, 민수기, 23장24)
et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis,
사람과 짐승은 모두 노획물과 전리품으로 삼았다. (불가타 성경, 민수기, 31장11)
et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
그들은 포로와 전리품과 노획물을, 예리코 앞의 요르단 건너편 모압 벌판에 자리 잡은 진영으로, 모세와 엘아자르 사제와 이스라엘 자손들의 공동체에게 끌고 왔다. (불가타 성경, 민수기, 31장12)
Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis ".
또 너희는 모든 옷가지, 모든 가죽 제품, 염소 털로 짠 모든 것, 나무로 만든 모든 것도 정화해야 한다.” (불가타 성경, 민수기, 31장20)
dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem.
그리고 너는 그 전리품을 나누어, 반은 전쟁에 나갔던 전사들에게, 반은 온 공동체에게 나누어 주어라. (불가타 성경, 민수기, 31장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION