라틴어 문장 검색

Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: " Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est ".
그때에 엘리사는 집에 앉아 있었고, 원로들도 그와 함께 앉아 있었다. 임금이 자기 주변의 어떤 사람을 보냈는데, 그 전령이 오기 전에 엘리사가 원로들에게 말하였다. “여러분은 저 살인자가 내 목을 베려고 사람을 보낸 것을 아십니까? 전령이 오는 것을 보고 있다가 문을 잠그십시오. 문을 단단히 걸어야 합니다. 그를 뒤따라오는 주군의 발자국 소리가 들리지 않습니까?” (불가타 성경, 열왕기 하권, 6장32)
Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas.
(카이사르, 내란기, 2권 20:10)
fata patent homini, piget inservare, peritque venturi praemissa fides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권360)
"forsan et has venturus amor praemiserit iras, ut meminisse iuvet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권161)
Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 30:2)
paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 266:1)
Circa autumni vero tempora Carisiacum veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum Parisius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:1)
Eo cum venisset, cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum circiter III.
(카이사르, 내란기, 1권 16:3)
Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 36:5)
nam hoc dicit, cum praemisso telo ad hostem venit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5562)
nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis qui nuntiarent regi venturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 404:2)
de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 15:1)
Unde ipse cum ad hanc exponendam veniens, verba illa Joannis praemisisset:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:10)
At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam, venire se valida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장1)
Praemisso tandem nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION