라틴어 문장 검색

Sed idem Plautus in Trigeminis neque praememordisse neque praemomordisse dicit, sed praemorsisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 8:1)
Nisi fugissem (inquit) in medium, credo, praemorsisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 8:2)
Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:1)
Quos pumiliones dicimus, Graece νάνουσ appellari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 1:1)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
et tamen ex hoc quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera, discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII107)
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:10)
siccoque haerentem gutture linguam Praemordens, gelidis infudit murmura labris, Arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:33)
Sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris, Et frangit rabidos praemorso carcere dentes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:7)
Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari A non armato pumilione potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII2)
Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro, Parma tibi, scutum pumilionis erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXIII Parma1)
Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 31:4)
si quempiam nomina-vero monachorum, quamvis illum, Paulis Antoniis, Hilarionibus Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa comitetur, aures ilico meas incondita tumultu circumstrepitas 1 ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION