라틴어 문장 검색

sed ne crebra irruptione hostium incursetur, aggere ad instar altioris muri fossa humo praemunitur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:3)
- Populus a praeda gentilium praemunitus abstinet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 83:2)
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)
etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 4:1)
Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:3)
Quorum cognito adventu Rutilius Lupus, qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fufium prohiberet.
(카이사르, 내란기, 3권 56:3)
Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 58:1)
Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit.
(카이사르, 내란기, 3권 112:11)
sistere tertiam decimam legionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a laevo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장3)
' trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:5)
et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina deciderent, parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:2)
Exercitus enim Anglicanus, apud Bostonienses, nil aliud praeter metas Massachusetts Provinciae injectionem sibi voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.87)
Nam ex manus iniectione paene mancipium designavit, et sacrationis vocaulo observantiam divini iuris inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 4:2)
genus autem fuerat sepulturae iniectio pulveris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1765)
terrae autem iniectio secundum pontificalem ritum poterat fieri et circa cadaver et circa absentium corpora quibusdam sollemnibus sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3662)

SEARCH

MENU NAVIGATION