라틴어 문장 검색

Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:3)
Ille omnibus praeparatis regis expectabat adventum captae urbis titulo, sicut par erat, cedens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 38:2)
Sic dies, sic nox ducitur et oleo ad lampadas praeparato sponsi expectatur adventus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:30)
Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam expectantes parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias - quippe pro equitibus planities erat - , ceterum veriti, ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 16:1)
Exspectans exspectavi Dominum et intendit mihi.
주님께 바라고 바랐더니 나에게 몸을 굽히시고 내 외치는 소리를 들으시어 (불가타 성경, 시편, 40장2)
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
그는 이레를 더 기다리다가 다시 그 비둘기를 방주에서 내보냈다. (불가타 성경, 창세기, 8장10)
Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
노아는 이레를 더 기다려 그 비둘기를 내보냈다. 그러자 비둘기는 그에게 다시 돌아오지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 8장12)
dixitque ad pueros suos: "Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos".
아브라함이 하인들에게 말하였다. “너희는 나귀와 함께 여기에 머물러 있어라. 나와 이 아이는 저리로 가서 경배하고 너희에게 돌아오겠다.” (불가타 성경, 창세기, 22장5)
dixitque ad eum: "Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi domum et locum camelis".
라반이 말하였다. “주님께 복 받으신 분이시여, 들어오십시오. 왜 밖에 서 계십니까? 제가 집을 치워 놓았고 낙타들을 둘 곳도 마련하였습니다.” (불가타 성경, 창세기, 24장31)
et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis hauriam", ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei.
만일 그가 저에게 ′드십시오. 낙타들에게도 제가 물을 길어다 주겠습니다.′ 하고 대답하면, 바로 그가 주님께서 제 주인의 아들을 위하여 정하신 여자이게 해 주십시오.’ (불가타 성경, 창세기, 24장44)
Salutare tuum exspectabo, Domine!
주님, 제가 당신의 구원을 기다립니다. (불가타 성경, 창세기, 49장18)
Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare.
그들은 이집트에서 가지고 나온 반죽으로 누룩 없는 과자를 구웠다. 반죽이 부풀지 않았기 때문이다. 그들은 이집트에서 쫓겨 나오느라 머뭇거릴 수가 없어서, 여행 양식도 장만하지 못하였던 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 12장39)
senioribus ait: " Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos ".
원로들에게 말하였다. “우리가 너희에게 돌아올 때까지 여기에서 우리를 기다려라. 아론과 후르가 너희와 함께 있으니, 문제가 있는 이는 그들에게 가거라.” (불가타 성경, 탈출기, 24장14)
Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
또 금 고리 네 개를 만들어 그 상 네 다리의 귀퉁이에 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 25장26)
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
향료와 등잔 기름, 성별 기름과 향기로운 향에 넣을 향료를 가져왔다. (불가타 성경, 탈출기, 35장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION