라틴어 문장 검색

nos contra praepositiones vel adverbia in 'a' exeuntia modo producunt ultimam litteram, excepto 'puta' et 'ita', apud Ennium et Pacuvium brevia sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6511)
quod ideo factum est, ut ostenderetur una pars esse orationis, ne praepositio iungeretur adverbio, quod vitiosum esse non dubium est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7439)
'pol' enim ipsum per se plenum est iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6443)
et est ordo 'Anna, i soror, atque hostem supplex adfare superbum'. 'circum' non est praepositio, sed adverbium loci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4166)
praepositio enim nec adverbio iungitur nec praepositioni, 'usque' autem aut praepositio est aut adverbium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2892)
longo post aut adverbium est, aut praepositio antique posita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4092)
sane coram quidam adverbium putant, quia non subsequitur casus, quidam praepositionem loquellis, non casibus servientem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5954)
paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 137:1)
nam cum praepositio praepositioni numquam cohaereat, 'abusque' et 'adusque' licenter admissum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26222)
nam quia in aeternitate, nihil praeteritum aut futurum, sed tantummodo praesens, idcirco adverbio temporis praesentis, pro aeternitate est usus dicendo, hodie, pro aeternaliter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:34)
sicut diversis temporibus loquentes eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus dum adhuc futura est, modo per hodie dum praesens est, modo per heri, cum praeterita est. Antequam itaque nascerer, cum sciret Deus me nasciturum esse, eo quidem tempore quo nasciturus eram, nunc quoque nihilominus id scit, scilicet eodem tempore natum esse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:8)
illud modo, ad diversa conjunctum successum enuntiationis mutat, ita etiam, ut supra meminimus, cum dico, potest modo id facere, idem adverbium conjunctum diversum successum variat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:11)
Id est cum hujusmodi adverbiis haec verba faciunt, vult et potest, similiter cum eis successum variantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:4)
Si enim dicatur, potest Deus id modo facere, et ad verbum potest, adverbia referantur, falsissimum est, quia jam uno tempore quamdam habet potentiam, quam alio non haberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:5)
Sin autem aliter adverbium 'magis' intelligatur quam tibi sim conatus exponere, summa sequeretur absurditas et grandis inde oriretur iniquitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION