라틴어 문장 검색

Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: " Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis ".
그러자 기브온 사람들은 길갈 진영으로 여호수아에게 전갈을 보냈다. “이 종들을 버리지 마십시오. 저희에게 빨리 올라오시어 저희를 구원해 주십시오. 저희를 도와주십시오. 산악 지방에 사는 아모리족의 임금들이 모두 저희를 치려고 몰려왔습니다.” (불가타 성경, 여호수아기, 10장6)
Hos cum legione una praesidio castris relinquit;
(카이사르, 내란기, 1권 64:7)
Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V castris praesidio relictis.
(카이사르, 내란기, 2권 39:1)
Ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo.
(카이사르, 내란기, 3권 94:6)
Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장2)
Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 60장2)
Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris praesidio cum parte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장2)
relinquitur magis castris praesidium quam satis virium ad certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 662:2)
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum ex fuga inermium ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia aut, quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac volneribus, sentire sese dissimularunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 598:1)
sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 643:1)
cum tertia ipse expedita in statione erat simul castris praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentatores fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 282:2)
inde per occasiones nunc hac parte nunc illa, modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 153:2)
hi praesidio castris relicti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 447:2)
duae cohortes et triarii duarum legionum in praesidio castrorum manere iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 318:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION