라틴어 문장 검색

Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga.
그 경계는 다시 북쪽으로 벳 호글라 비탈을 지나, 그 끝이 ‘소금 바다’ 북쪽 끝, 요르단 남쪽 끝에 이른다. 이것이 남쪽 경계이다. (불가타 성경, 여호수아기, 18장19)
quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum eius; omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt neque fecerunt.
이는 이스라엘 사람들이 주 저희 하느님의 소리를 듣지 않고, 그분의 계약을, 주님의 종 모세가 명령한 모든 것을 어겼기 때문이다. 그들은 듣지도 않고 실천하지도 않았다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장12)
Nec praetergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis thesaurorum.
그리하여 사제들과 레위인들은 창고 관리에 이르기까지 온갖 일과 관련하여 임금이 내린 명령에서 하나도 벗어나지 않았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 8장15)
Ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam?
어찌하여 당신께서는 그 울타리들을 부수시어 길 가는 사람마다 그것을 잡아 꺾게 하셨습니까? (불가타 성경, 시편, 80장13)
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi.
사람을 관대하게 만드는 것은 사람의 식견이고 남의 허물을 너그럽게 보아주는 것은 그의 영광이다. (불가타 성경, 잠언, 19장11)
Per omnes Filius qui cuncta transcurrit, vaditque, per omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:22)
Milliare quispiam transcurrere poterat, priusquam universa multitudo Christianorum intromissa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:4)
"Doctrinaviri per patientiam ejus cognoscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:10)
Moritur per iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:16)
Cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:2)
Et Gallos quidem (qui Celtae sunt) ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus, postque oppida multa transcursa, in oceano delitescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 2:1)
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum contuitu pertinaci intentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 4:1)
Linquentes orientem anseres ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare coeperint Taurum, aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, eisdemque collibus agiliore volatu transcursis, proiciunt calculos, atque ita securius pergunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 9:1)
Quibus percitus, ut propius agens, futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu, peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit, uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens, dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 7:1)
Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide compertum est, Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum, claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armorum pervaderet Thracias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION