라틴어 문장 검색

Ut in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 34장7)
cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non habebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 19 2:1)
quae num omnia in ipso codice fuerint etsi dubitari potest, attuli, reliqua fere praetermisi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말240)
nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 1:4)
etsi mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit, et me a te tanti fieri puto, ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 55 1:1)
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 565:1)
cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: "Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei", et absumat terram irriguam et sitientem.
어떤 사람이 이 맹세의 말씀들을 듣고서도, 제 마음속으로 자신을 부추기며, ‘내가 마음대로 고집하며 살아, 젖은 것이든 마른 것이든 모조리 휩쓸어 간다 하더라도, 나에게는 아무 일이 없을 것이다.’ 한다면, (불가타 성경, 신명기, 29장18)
Nempe, etsi erravi, mecum erit error meus.
내가 참으로 잘못했다 하더라도 그 잘못은 내 문제일세. (불가타 성경, 욥기, 19장4)
Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior; si vociferor, non est qui iudicet.
“폭력이야!” 소리쳐도 대답이 없고 호소해 보아도 법이 없네그려. (불가타 성경, 욥기, 19장7)
Sepulcra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem etsi vocaverunt nominibus suis terras suas.
그들이 속으로는 자기 집이 영원하고 자기 거처가 대대로 이어지리라 생각하며 땅을 제 이름 따라 부르지만 (불가타 성경, 시편, 49장12)
Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae tu propitiaberis eis.
죄악 때문입니다. 저희의 죄가 저희에게는 너무나 무겁지만 당신께서는 그것을 용서하여 주십니다. (불가타 성경, 시편, 65장4)
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
거기에서 너희 조상들은 내가 한 일을 보고서도 나를 시험하고 나를 떠보았다. (불가타 성경, 시편, 95장9)
Etsi principes sedent et adversum me loquuntur servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
권세가들이 모여 앉아 저를 거슬러 말하여도 당신 종은 당신의 법령을 묵상합니다. (불가타 성경, 시편, 119장23)
Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.
햇빛을 보지 못하고 아무것도 알지 못하지만 이 아기가 그 사람보다 더 나은 안식을 누린다. (불가타 성경, 코헬렛, 6장5)
Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
자비의 징계이기는 하지만 그들은 그 시련을 받으면서 진노의 심판을 받는 악인들이 얼마나 큰 고통을 겪었는지 깨달았습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION