라틴어 문장 검색

Dum castrorum opera mature consurgunt, militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitude barbarica rumorem nimia velocitate praeversa, Barbationem cum exercitu quem regebat (ut praedictum est) Gallico vallo discretum impetu repentino aggressa, sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 14:1)
Unde contractis copiis omnibus, Mesopotamiam propere signa commovit, ut fama de se nulla praeversa - id enim curatius observarat, - improvisus Assyrios occuparet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 7:1)
Ibi vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 18:1)
Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 2:1)
"Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit."
(아풀레이우스, 변신, 5권260)
Sed illa Fortuna meis casibus pervicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeversa novas instruxit insidias:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:4)
sane quidam 'fatigat' pro fatigavit accipiunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 31610)
atque illum in praeceps 'atque' quidam superfluam con- iunctionem volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2031)
Qua ventura dea est, iuvenes timidaeque puellae Praeverrunt latas veste iacente vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1312)

SEARCH

MENU NAVIGATION