라틴어 문장 검색

et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini.
마치 이스라엘 자손들이 깨끗한 그릇에 제물을 담아 주님의 집으로 가져오듯이 그들도 모든 민족들에게서 너희 동포들을 주님에게 올리는 제물로 말과 수레와 마차와 노새와 낙타에 태워 나의 거룩한 산 예루살렘으로 데려오리라. ─ 주님께서 말씀하신다. ─ (불가타 성경, 이사야서, 66장20)
interdum mulier nōbilis ad Capitōlium prōcēdēbat lectīcā imposita, quam ferēbant octō servī.
때때로 노예 8명이 나르는 가마에 탄 귀족 여성이 카피톨리움 언덕을 향해 나아갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī19)
Praevia igitur theatralis oratio joculatoriis evagata lasciviis, tuae puerilitati pro ferculo propinatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:7)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas, proculque visum plebs universa, cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:1)
qui si nivibus operti latuerint, aut montanis defluentibus rivis eversi, calles agrestibus praeviis difficile pervadunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:4)
Praevius ut faustus antesignanus et fortis, experieris quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum numen, viribus efficiet excitatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 18:3)
His auditis laudatoque suasore, et iusso ducere qua norat, agmina cuncta, ab institute itinere conversa, praevium sequebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 11:1)
Quod factum contuens enhydrus, ichneumonis genus, oris aditum penetrat alite praevia patefactum, et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 19:2)
Post quae tam gloriosa, transitis pontibus multorum amnium concursu continuatis, ad munimenta gemina venimus, aedificiis cautis exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium, a transitu fluminis regis filius progressus a Ctesiphonte, cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 31:1)
Sed ille avidae semper ad ulteriora cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis, et increpitis optimatibus, quod ob inertiam otiique desiderium, amitti suaderent prope iam parta regna Persidis, flumine laeva relicto, infaustis ductoribus praeviis, mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 3:1)
Proinde egredi iam coeptantes, adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum inaccessum terribilemque, equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani, occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter resistebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 2:1)
Cui pertinaci conspiratione multorum, hac maxima consideration resistebatur, quod hostis eius (ut ante relatum est), Constanti filiam parvulam, cum matre Faustina, et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 3:1)
Paulo enim post lucis exortum, densitate praevia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum, retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium (ut opinari dabatur), sus- picerent radios solis, quos primigenia rerum natura sub immensis gurgitibus amendavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 16:1)
Hocque concinenti omnium sententia confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION