라틴어 문장 검색

Fuit autem Ezechias dives et inclitus valde; et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, auri et lapidis pretiosi, aromatum et clipeorum omnisque generis rerum pretiosarum.
히즈키야는 대단한 부와 영광을 누렸다. 그는 은과 금과 보석과 향료와 작은 방패와 온갖 값진 기물들을 보관할 창고들을 지었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장27)
quos inter aprica planities Cererique favet densisque ligatur vitibus et glaucae fructus attollit olivae, dives equis, felix pecori pretiosaque picto marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:166)
dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis, principibus fecunda piis, tibi saecula debent Traianum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae26)
Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 80:1)
praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos aurea dona vomens (sic vix tellure revulsa sollicitis fodiens miratur collibus aurum), quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis effluxere decus, quo pretiosa metalli Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta despumat rutilas dives Pactolus harenas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:23)
Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.
아브람은 가축과 은과 금이 많은 큰 부자였다. (불가타 성경, 창세기, 13장2)
Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccae; res pretiosas dedit fratri eius et matri.
그리고 그 종은 금은 패물과 옷가지를 꺼내어 레베카에게 주고, 또 레베카의 오빠와 어머니에게도 값진 선물을 주었다. (불가타 성경, 창세기, 24장53)
Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
함께 살기에는 그들의 가산이 너무 많았기 때문이다. 가축이 너무 많아 그들이 머물던 땅이 그들을 다 받아들일 수가 없었던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 36장7)
dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
너희 목숨에 대한 속죄로 주님에게 이 예물을 바칠 때, 부자라고 반 세켈보다 더 많이 내도 안 되고, 가난한 이라고 이보다 덜 내도 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 30장15)
Qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne, quod erat pretiosum,
그들은 비전투원들과 가축과 짐을 앞세우고 다시 길을 떠났다. (불가타 성경, 판관기, 18장21)
Et ille: " Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites.
그러자 보아즈가 말하였다. “내 딸아, 너는 주님께 복을 받을 것이다. 네가 가난뱅이든 부자든 젊은이들을 쫓아가지 않았으니, 네 효성을 전보다 더 훌륭하게 드러낸 것이다. (불가타 성경, 룻기, 3장10)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.
소년 사무엘은 엘리 앞에서 주님을 섬기고 있었다. 그때에는 주님의 말씀이 드물게 내렸고 환시도 자주 있지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 3장1)
Et ait Saul: " Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis ".
그러자 사울이 다윗에게 말하였다. “내가 잘못했다. 내 아들 다윗아, 돌아오너라. 네가 오늘 내 목숨을 소중하게 보아 주었으니, 내가 다시는 너에게 해를 끼치지 않겠다. 내가 정말 어리석은 짓을 하여 매우 큰 실수를 저질렀구나.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 26장21)
Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: " Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
주님께서 나탄을 다윗에게 보내시니, 나탄이 다윗에게 나아가 말하였다. “한 성읍에 두 사람이 살고 있었습니다. 한 사람은 부자이고 다른 사람은 가난했습니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 12장1)
Dives habebat oves et boves plurimos valde.
부자에게는 양과 소가 매우 많았으나, (불가타 성경, 사무엘기 하권, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION