라틴어 문장 검색

Illisque absolutis conventum habuit imperator cum primoribus et optimatibus Francorum de pace constituenda et conservanda inter filios suos et divisione regni facienda in tres partes, ut sciret unusquisque illorum, quam partem tueri et regere debuisset, si superstes illi eveniret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 170:1)
peractoque placito et dimissis primoribus, cum imperator iam inde digredi statuisset, adlatum est ei de interitu Liudewiti, quod relictis Sorabis, cum Dalmatiam ad Liudemuhslum avunculum Bornae ducis pervenisset et aliquantum temporis cum eo moratus fuisset, dolo ipsius esset interfectus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 289:2)
Propter quod ad eum legati directi sunt, cum quibus ille iterum quosdam ex primoribus gentis suae ad imperatorem misit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 286:2)
' quae cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem provocavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장4)
Cui dux ex rogatu imperatoris cum viginti primoribus de suo assumpto exercitu occurrit, ut eum ad imperatoris praesentiam sub firma fide introduceret, priusquam arma reponerent, aut tentoria collocarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:2)
primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 102:1)
Quibus perdomitis cum revertissent et fratrem ab imperatore missum recepissent, filii Godofridi regis et ex primoribus Danorum non pauci, qui iamdudum relicta patria apud Sueones exulabant, conparatis undecumque copiis bellum eis intulerunt et confluentibus ad se passim ex omni Danorum terra popularium turmis commisso cum eis proelio etiam regno non multo eos labore pepulerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:4)
primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis ab imperatore, eis dictum ut vir virum legerent donec sedecim milium numerum confecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:1)
Cui cum imperator et ignosceret et muneribus donatum una cum caeteris gentis suae primoribus domum remeare permitteret, promissam fidem, ut prius consueverat, gentilicia perfidia commutavit ac vicinos suos incendiis et direptionibus, in quantum potuit, infestare non cessans, donec ab hominibus Lantberti comitis in domo propria circumventus atque interfectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 307:2)
Qui illico illi misit nuntios, [0679B] ut ad se ingrederetur, in fide a suis susceptus primoribus, et habito secum pacis colloquio, quantum vellet pecuniae dono imperatoris reciperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:2)
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:1)
Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:3)
Epistulam tuam nobis Marcellinus togatus exhibuit, homo peritus virque amicorum, quae primoribus verbis salutatione libata reliquo sui tractu, qui quidem grandis est, patroni tui Petronii Maximi imperatoris laudes habebat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 1:1)
Adfuerunt in eodem conventu pene omnes Brittaniae primores, inter quos et Wihomarcus, qui perfidia sua et totam Brittaniam conturbaverat et obstinatione stultissima ad memoratam expeditionem illo faciendam imperatoris animum provocaverat, tandem saniore usus consilio ad fidem imperatoris, ut ipse dicebat, venire non dubitavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 307:1)
imperatoris vero navalis virtus in omni ciborum et armorum abundantia immitteretur, Wido, filius sororis Boemundi, Willhelmus Claret et caeteri primores exercitus, pecunia et blanditiis imperatoris corrupti, Boemundo diversas et graves opiniones opponentes, nunc ex ciborum inopia, nunc ex populi et navalis exercitus dispersione, nunc ex imperatoris urbi immissa opulentia, eum ab obsidione avertere conati sunt et amicitia imperatori confoederari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION