라틴어 문장 검색

Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.
이런 것들의 주검이 떨어지면 무엇이든 부정하게 된다. 가마든 아궁이든 부수어야 한다. 그것들은 부정한 것이다. 너희는 그것들을 부정한 것으로 여겨야 한다. (불가타 성경, 레위기, 11장35)
omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo.
그런 짓을 하는 자는 누구나 주님께서 역겨워하신다. 주 너희 하느님께서는 그런 역겨운 짓 때문에 그들을 너희 앞에서 쫓아내신다. (불가타 성경, 신명기, 18장12)
Dixitque mulier: " Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum.
그래서 여인이 말하였다. “그런데 어찌하여 임금님께서는 하느님 백성에게 해가 되는 그런 생각을 하셨습니까? 임금님께서는 당신께 쫓겨난 이를 돌아오지 못하게 하셨으니, 그런 결정으로 임금님께서는 스스로 잘못을 저지르신 격이 되고 말았습니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 14장13)
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
그대는 인정받는 사람으로, 부끄러울 것 없이 진리의 말씀을 올바르게 전하는 일꾼으로 하느님 앞에 설 수 있도록 애쓰십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장15)
nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 303:1)
Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:1)
aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:42)
Quo enim fidei nostrae magis essent adversi, minus in laude ejus invenirentur suspecti, et probabilius in laude cujuslibet est testimonium inimici quam amici, sicut e converso in crimine.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:13)
Tunc vero probabiliores illis afferimus similitudines, si de ipsis artibus quas frequentant, eas sumere poterimus, et ad singula quae objiciunt, illas applicuerimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:23)
In hoc tamen amicitia probabilior et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur desinit esse quod fuit;
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:5)
Ibidem vero in medio tantorum probabilium virorum conventu, cardinale praedicto residente et aequo judicio rem examinante, patriarcha, victus et confusus ab idoneis testibus de perfidia et caeteris, obmutuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:1)
Sicut ergo viri probabilis vitae filii Dei vocantur (Job I, 6):
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:4)
quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:8)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
Et probabili argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION