라틴어 문장 검색

quod tali argumento probatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 69410)
sane quia scit falsum esse quod dixit, argumentis probare dicta contendit, dicens esse sceleratam gentem, raptam sibi coniugem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1344)
Et simili argumento probabitur esse KD ad SD in eadem ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 37:12)
Et eodem argumento probabitur quod puncta R, P & A sunt in una recta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 61:20)
Et eodem argumento probabitur quod vis, qua Sphaera illa trahitur, erit ut distantia PS. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 50:3)
neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 261:1)
bono argumento probatur uiuere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 4:13)
An laesa sit respublica non solet argumentis probari;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 11:2)
Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum mortem invocant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 97:1)
in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:2)
hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?
(아풀레이우스, 변명 25:18)
at quo utantur homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:2)
& propterea ut area Ellipseos totius ad aream circuli totius. Q. E. D. Argumento prolixiore probari potest analogia ultima in Sectoribus evanescentibus BSP, OCF:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 22:14)
Qualiter in partem faciens assertio nostram Argumenta notat, probat, exprimit, astruit, infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:17)
quod probare potero multis argumentis.
(ARCHIPOETA, IV8)

SEARCH

MENU NAVIGATION