라틴어 문장 검색

melius probas honesta quam sequeris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 1:4)
utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 10:4)
Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem quocumque ierint honeste esse vivendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 9:5)
an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:2)
Per se autem expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.
(세네카, 행복론, Liber IV 4:7)
nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 14:5)
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:2)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)
quod velle et probare vix quisquam posse videtur qui nos salvos et honestos velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 2:2)
Itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant architectis, deinde quaerebant, si honeste essent educati, ingenuo pudori, non audaciae protervitatis permittendum iudicantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말31)
'usu probatum est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud bonos ex delictis aliorum gigni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장4)
quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 14:3)
quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:2)
Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:2)
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat, cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum, et cum fortuna statque caditque fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 32)

SEARCH

MENU NAVIGATION