라틴어 문장 검색

seu temere expecto, sive id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, ut doceas votum posse valere meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 58)
Ex quibus duos statim Classico iunximus, Baebium Probum et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam facundia validum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 11:3)
Lasciva est nobis pagina, vita proba.
내 시는 까불대지만, 내 삶은 고귀하다. (마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV5)
Honeste parcas improbo, ut parcas probo.
좋은 이에게 관대해지기 위해서는 너는 나쁜 이에게도 관대해져야 할 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 224)
Probi delicta cum neglegas, leges teras.
선인의 악행을 눈감아주는 것 또한 법을 어기는 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 525)
Sicuti cum dicimus, inquit, 'lupus lupi,' 'probus probi' et 'lepus leporis,' item 'paro paravi' et 'lavo lavi,' 'pungo pupugi,' 'tundo tutudi' et 'pingo pinxi.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 7:1)
Et quorundam fertur narrare doctrina quinque modos esse quibus amor acquiritur, scilicet formae venustate, morum probitate, copiosa sermonis facundia, divitiarum abundantia et facili rei petitae concessione.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 1:2)
Cave igitur, Gualteri, ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus, non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:3)
Qui enim probus invenitur et prudens nunquam facile posset in amoris semita deviare vel suum coamantem afficere turbatione.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:6)
Sermonis facundia multotiens ad amandum non amantium corda compellit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 6:1)
Multa enim debet probitate gaudere multisque ipsum beneficiis iuvari oportet, qui dominae probioris petit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 9:4)
id est, sicut est maius Deo lucrum super unius peccatoris conversione quam super nonaginta novem iustorum melioratione, ita maius fit mundo lucrum si quis non bonus probus efficiatur quam si alicuius boni probitas augmentetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:7)
Non enim est verisimile mulierem tam prudentem amorem suum alicui repente concedere vel alicuius probi viri labores apud se permittere sine munere demorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 15:4)
Nam si nobilem et prudentem feminam ultra modum suo voluerit sermone laudare, credet eum plenam sermonis facundiae copiam non habere vel adulatione falsa narrare ipsamque fatuam reputare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:4)
Tanta tuos niteris errores tueri facundia quod non esset mihi facile tuis supervacuis respondere sermonibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION