라틴어 문장 검색

Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
정녕 낯선 여자의 입술은 꿀을 흘리고 그 입속은 기름보다 매끄럽지만 (불가타 성경, 잠언, 5장3)
ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum.
그 여자의 나지르인들은 눈보다 깨끗하고 우유보다 하야며 몸은 산호보다 붉고 그 몸매는 청옥과도 같았는데. (불가타 성경, 애가, 4장7)
Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
그 나무가 더욱 크고 튼튼하게 자라서 높이가 하늘까지 닿으니 세상 끝 어디에서도 그것을 볼 수 있었다. (불가타 성경, 다니엘서, 4장8)
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros, Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:2)
Saepe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro, Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:4)
Colli non injusta proceritas sub gracilitate moderata, [0432D] cervicem maritari humeris non sinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:18)
Qui sicut multimodae aetatis vicaria facie fluctuabat, sic ejus staturam ancipitem, nunc quantitas minor humilius dehumabat, nunc aequilibratae mediocritatis libramina, staturae ampliabant inopiam, nunc audaci proceritate quantitatis, giganteis contendebat excessibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:3)
Brachia, non brevitatis damnata pauperie, sed proceritatis excursu fluentia, non retro reciproca, sed in anteriora crederes transitura;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:8)
Illic in Capaneo gigantea ascendebat proceritas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:12)
in primo defecit pulvere ille unctus et nitidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 107:11)
Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:5)
Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:17)
Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:1)
Et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum, clipeatus atque cristatus, corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites (quos clibanarios dictitant) personati thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:1)
Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION