라틴어 문장 검색

Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur.
하느님의 입김에서 얼음이 나오고 넓은 물은 얼어서 단단하게 됩니다. (불가타 성경, 욥기, 37장10)
Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius,
그 주춧돌은 어디에 박혔느냐? 또 누가 그 모퉁잇돌을 놓았느냐? (불가타 성경, 욥기, 38장6)
Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
그 나무가 더욱 크고 튼튼하게 자라서 높이가 하늘까지 닿으니 세상 끝 어디에서도 그것을 볼 수 있었다. (불가타 성경, 다니엘서, 4장8)
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.
여러분이 잠시 고난을 겪고 나면, 모든 은총의 하느님께서, 곧 그리스도 예수님 안에서 당신의 영원한 영광에 참여하도록 여러분을 불러 주신 그분께서 몸소 여러분을 온전하게 하시고 굳세게 하시며 든든하게 하시고 굳건히 세워 주실 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 5장10)
Praeterea mulieres citius senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si citiori constantia solidentur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:13)
Ob quam rem si suam cognoverit coamantem animo turbari, eam vero credat in amore firmatam et in eo constantissime solidari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:16)
Sed et nulla posset femina reperiri quae tanta tibi affectione iungatur vel tanta constantia solidetur, si aliquis ad eam quaecunque munera offerendo accedat, quae suo fidem servet amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:9)
Colli non injusta proceritas sub gracilitate moderata, [0432D] cervicem maritari humeris non sinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:18)
Qui sicut multimodae aetatis vicaria facie fluctuabat, sic ejus staturam ancipitem, nunc quantitas minor humilius dehumabat, nunc aequilibratae mediocritatis libramina, staturae ampliabant inopiam, nunc audaci proceritate quantitatis, giganteis contendebat excessibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:3)
Brachia, non brevitatis damnata pauperie, sed proceritatis excursu fluentia, non retro reciproca, sed in anteriora crederes transitura;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:8)
Illic in Capaneo gigantea ascendebat proceritas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:12)
Sicut ergo urbs tota solidatur atque urgetur coetu sapientium, vel obitu labefactatur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:15)
Similiter animae fortitudo exercitationis assiduitate solidatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:9)
Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:17)
amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION