라틴어 문장 검색

haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis quorum pulvinaria Romae essent indicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 138:1)
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:2)
haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 55:1)
ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:1)
haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 552:1)
prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 162:1)
ea prodigia maioribus hostiis procurata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 26:2)
haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 327:1)
ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 14:2)
decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 16:1)
Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장1)
eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 101:1)
id prodigium more patrio novemdiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:3)
priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 14:1)
et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 179:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION