라틴어 문장 검색

Et dixit David ad nuntium: " Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum ".
다윗이 전령에게 말하였다. “너는 요압에게 이렇게 전하여라. ‘칼이란 이쪽도 저쪽도 삼켜 버릴 수 있으니, 이 일을 나쁘게 여기지 말고, 그 성읍을 맹렬히 공격하여 그곳을 무너뜨리시오.’ 이런 말로 그를 격려하여라.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 11장25)
Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:10)
cetera secundum eventum proelii cessura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장13)
eius proelii eventus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum summae rei discrimen erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장5)
ne terrerentur vario Trevirici proelii eventu:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장4)
meminissent modo tot proeliorum, quorum eventu et ad postremum eiectis Romanis satis probatum, penes utros summa belli fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장8)
Facili si proelia pauca Gesseris eventu, tibi Roma subegerit orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:76)
ibi per dies aliquot stativa habita refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut facili adfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 106:1)
Inter moras tamen utrimque secus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu, aestateque consumpta, partium discessere ductores, etiam discordes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 4:1)
is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multa proeliorum experientia ut certus eventus Suetonius daret pugnae signum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장9)
neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:3)
Haec in Germania ante Cremonense proelium gesta, cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caecinae edicto;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장1)
dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 540:1)
levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 392:1)
proelia parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere provocantis nec dare signum universae pugnae volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION