라틴어 문장 검색

non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est.
(아풀레이우스, 변명 23:2)
"nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem nu- tricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:5)
"Hocine tibi complacuit, ut utroque parente prognatae diversam sortem sustineremus?"
(아풀레이우스, 변신, 5권66)
"Ego sum praedo famosus, Haemus ille Thracius, cuius totae provinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus, heres et aemulus virtutis paternae."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:8)
nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt quam qui a maiore fratre eius geniti erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 16:2)
Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiam [ex suis] ac praesidium VI milia hominum una reliquerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장4)
Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장1)
ubi expugnata castra, deletas cohortis, pulsum Batavorum insula Romanum nomen trepidi nuntii adferebant, Munium Lupercum legatum (is duarum legionum hibernis praeerat) egredi adversus hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장4)
Lupercus legionarios e praesentibus, Vbios e proximis, Trevirorum equites haud longe agentis raptim transmisit, addita Batavorum ala, quae iam pridem corrupta fidem simulabat, ut proditis in ipsa acie Romanis maiore pretio fugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장5)
Adversus has concurrentis belli minas legati legionum Munius Lupercus et Numisius Rufus vallum murosque firmabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장1)
Munius Lupercus legatus legionis inter dona missus Veledae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장4)
sed Lupercus in itinere interfectus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장8)
sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo nomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:5)
quandoque ossa Capyis detecta essent, fore ut illo prognatus manu consanguineorum necaretur magnisque mox Italiae cladibus uindicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:3)
Peliaco quondam prognatae vertice pinus dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, auratam optantes Colchis avertere pellem ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 641)

SEARCH

MENU NAVIGATION