라틴어 문장 검색

Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet, et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 2:1)
non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est.
(아풀레이우스, 변명 23:2)
"nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem nu- tricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:5)
"Hocine tibi complacuit, ut utroque parente prognatae diversam sortem sustineremus?"
(아풀레이우스, 변신, 5권66)
"Ego sum praedo famosus, Haemus ille Thracius, cuius totae provinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus, heres et aemulus virtutis paternae."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:8)
nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt quam qui a maiore fratre eius geniti erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 16:2)
Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque epheborum subigens sub petasum ducebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장12)
Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiam [ex suis] ac praesidium VI milia hominum una reliquerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장4)
Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장1)
fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:235)
postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit quam velocitati:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:1)
quandoque ossa Capyis detecta essent, fore ut illo prognatus manu consanguineorum necaretur magnisque mox Italiae cladibus uindicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:3)
spectauit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex uetere instituto Capreis erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 3:2)
item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis optulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:5)
ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer, ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6322)

SEARCH

MENU NAVIGATION