라틴어 문장 검색

in quo impune progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut similitudinem versus incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:6)
et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide ".
그리고 돌들 위에 이 율법의 모든 말씀을 분명하게 써야 한다.” (불가타 성경, 신명기, 27장8)
Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent.
아모리족은 단의 자손들을 다시 산악 지방으로 내몰고, 평야로 내려오지 못하게 하였다. (불가타 성경, 판관기, 1장34)
Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum,
주님의 궤를 멘 이들이 여섯 걸음을 옮기자, 다윗은 황소와 살진 송아지를 제물로 바쳤다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 6장13)
" Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? ".
(친구들) 새벽빛처럼 솟아오르고 달처럼 아름다우며 해처럼 빛나고 기를 든 군대처럼 두려움을 자아내는 저 여인은 누구인가? (불가타 성경, 아가, 6장10)
Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana:
골짜기는 모두 메워지고 산과 언덕은 모두 낮아져라. 거친 곳은 평지가 되고 험한 곳은 평야가 되어라. (불가타 성경, 이사야서, 40장4)
Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: " Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam ".
내가 받은 부상으로 나는 불행하다. 나의 상처는 너무 깊다. 그러나 나는 ‘이 정도 고통이야 견뎌야지.’ 하고 생각하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 10장19)
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
골짜기는 모두 메워지고 산과 언덕은 모두 낮아져라. 굽은 데는 곧아지고 거친 길은 평탄하게 되어라. (불가타 성경, 루카 복음서, 3장5)
Nam cum omnibus mos sit, et quasi quaedam religio, qui de maximis vel minimis rebus aliquid sunt acturi, precari auxilium divinitatis, quanto nos aequius est, qui universitatis naturae substantiae rationem praestaturi sumus, invocare divinam opem, nisi plane saevo quodam furore atque implacabili rapiemur amentia?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:34)
Haec adversus illos dicta sufficiant qui suae imperitiae solatium quaerentes, cum nos aliqua de philosophicis documentis exempla, vel similitudines inducere viderint, quibus planius quam volumus fiat, statim obstrepunt, quasi sacrae fidei et divinis rationibus ipsae naturae rerum a Deo conditarum inimicae videntur, quarum videlicet naturarum maximam a Deo peritiam ipsi sunt a Deo philosophi consecuti, ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium, vel quarumlibet naturis rerum investigent, juxta ipsorum philosophorum dicta, has assignant, dicentes quidem hanc hujus vel illius naturam esse rei, sicut Physicae scriptores tradiderunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:1)
sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:8)
De qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat amicitia progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:6)
illorum quoque, qui usque ad exilium progrediendum putant, et sine alterius laesione, quamlibet turpitudinem.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:12)
Miserrimum plane.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:22)
Progreditur Fronesis, flammata palacia Martis Ingrediens, stupet insultus irasque caloris Quem parit ille locus qui, totus in igne uaporans, Nil nouit nisi feruores ignisque procellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION