라틴어 문장 검색

Itemque praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem.
(카이사르, 내란기, 3권 1:7)
proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 12:2)
ne movear eius sermonibus quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam proinde ac dignus est oderunt homines, periculum non est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 2:1)
proinde si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse orare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 164:1)
proinde isti licet faciant quos volent consules, tribunos pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
Proin tu, taceri si vis, vera dicito.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 252)
proinde ipsi primum statuerent apud animos quid vellent deinde comitiis tribuniciis declararent voluntatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:1)
postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 60:7)
tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, vis nobis verba multis iam seculis oblitterata revocare, ad quorum congeriem praestantes quoque viros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:4)
Proinde nimiam istam verecundiam pone, teque quid velis consule.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 5:1)
Proinde multum lege scribe meditare, ut possis cum voles dicere:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 6:2)
proinde si quid in historiis meis legis aliter ac velis rogo ignoscas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:3)
Proinde, si non errare videor, id ipsum quam voles brevi epistula, sed tamen scribe - confirmabis enim iudicium meum - ;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 25:1)
Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur, quae velim quam diligentissime examines.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:1)
tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis quae dicas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION