라틴어 문장 검색

igitur Pharasmanes iuvenem potentiae promptum et studio popularium accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장6)
His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장1)
Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 52:1)
Nam licet Drasconem ducem Abodritorum popularium fidei diffidentem loco pepulisset, Godelaibum alium ducem dolo captum patibulo suspendisset, Abodritorum duas partes sibi vectigales fecisset, optimos tamen militum suorum et manu promptissimos amisit et cum eis filium fratris sui nomine Reginoldum, qui in obpugnatione cuiusdam oppidi cum plurimis Danorum primoribus interfectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 184:3)
et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.
마음이 내킨 사람과 마음에서 우러나오는 사람들은 모두 나서서, 만남의 천막과 그곳에서 거행되는 온갖 예식에 필요한 기물들과 거룩한 옷을 만드는 데에 쓸 주님의 예물을 가져왔다. (불가타 성경, 탈출기, 35장21)
Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
남녀 할 것 없이 모두가 마음에서 우러나와, 주님께서 모세를 통하여 만들라고 명령하신 온갖 작업에 필요한 것을 가져왔다. 이렇게 이스라엘 자손들은 주님을 위하여 자원 예물을 가져왔다. (불가타 성경, 탈출기, 35장29)
Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno.
이렇게 그들이 한결같은 마음으로 주님께 예물을 바쳤기 때문에, 그것을 보고 백성은 기뻐하였다. 다윗 임금도 크게 기뻐하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 29장9)
Redde mihi laetitiam salutaris tu et spiritu promptissimo confirma me.
당신 구원의 기쁨을 제게 돌려주시고 순종의 영으로 저를 받쳐 주소서. (불가타 성경, 시편, 51장14)
Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;
저들은 종이건 주인이건 같은 징벌을 받고 평민이건 임금이건 같은 고통을 받았으며 (불가타 성경, 지혜서, 18장11)
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ".
너희는 유혹에 빠지지 않도록 깨어 기도하여라. 마음은 간절하나 몸이 따르지 못한다.” 하시고, (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장38)
Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
그래서 로마에 있는 여러분에게도 복음을 전하는 것이 나의 소원입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장15)
nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.
이제 그 일을 마무리 지으십시오. 자발적 열의에 어울리게 여러분의 형편에 따라 그 일을 마무리 지으십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 8장11)
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.
열의만 있으면 형편에 맞게 바치는 것은 모두 기꺼이 받아들여지고, 형편에 맞지 않는 것은 요구되지 않습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 8장12)
scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos.
사실 나는 여러분의 열의를 잘 알고 있습니다. 여러분의 그 열의를 두고 나는 마케도니아 사람들에게, 아카이아에서는 작년부터 준비를 갖추었다고 자랑합니다. 여러분의 그러한 열정이 많은 사람을 분발시켰습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 9장2)
Scio enim quod, si homo quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION