라틴어 문장 검색

Pronomen enim, quis, in Scripturis sanctis, non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur, ut ibi:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:20)
Pronomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili, sed difficili ponitur, ut in "Generationem ejus" id est Christi, "quis enarrabit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:3)
Non enim hoc pronomen quod est sui, relationem facere potest recte, nisi ubi res eadem non essentialitate tantum, sed etiam proprietate nititur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:4)
Cum subiecta notent, cur sic pronomina forme Dedignantur opem, cur demonstracio sola Subueniat formeque uicem compenset in illis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:29)
Cum igitur inquiunt in casu dandi 'huic senatui' dicamus, genetivus ex eo singularis ' senatuis ' est, non ' senatus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 5:1)
Summum autem tonum προσωͺδίαν acutam dicit et quem accentum nos dicimus voculationem appellat et casum interrogandi eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 4:1)
Omnia, inquam, vocabula tribus litteris finita quibus ' frons ' finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut ' mons,' 'fons,' 'pons,' 'frons.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 9:1)
'Mei' autem casus interrogandi est, quem 'genetivum' grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est 'ego';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 9:1)
Non dubito quin pronomen ei inseri debeat ante verbum fiat 1. 23. 219, 9 scabies vero est aspritudo cutis, Targa;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1217)
Quodsi enim quod pro pronomine habetur, insititia sunt haec verba, et quia supra jam dixerat Celsus σφαίριον lapidem haematitem continere, et quia haec dicendi ratio sermoni Celsiano repugnat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1322)
VIII qui pronomen is omittunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1423)
Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:1)
item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu singulari pro domuos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:2)
amant namque antiqui per epexegesin dicere quod nos interposito pronomine exprimimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 128)
dives opum modo tantum dives dicimus, antiqui adiungebant cuius rei, ut dives equum, dives pictai vestis et auri iungentes tantum genetivo casui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION