라틴어 문장 검색

Quod M. Cato differre dixit properare et festinare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 1:1)
FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 2:1)
qui sicut nos 'properare, festinare' dicimus, ita antiqui pro 'dare' dicebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4253)
Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 6:2)
Aliud est ' properare,' aliud ' festinare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 3:2)
Sic divino decenter obsequio restaurato a duce catholico Christianisque principibus, campanas ex aere caeterisque metallis fieri jusserunt, quarum signum fratres dum caperent, mox ad ecclesiam laudes psalmorum missarumque vota celebraturi festinarent, et populus haec auditurus una properaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:2)
nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque 'infestus' dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 7:3)
ac veluti lentis c. f. m. 'fulmina properant' vetuste ait, ut Plautus "properant prandium", et Ennius "festinant diem". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1701)
Cato properare dicit eos, qui prima quaeque ordine suo mature transigunt, festinare autem illos, qui multa incipiunt eaque adnectendo nec ter- minando praepediant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 26013)
Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredi festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et vectores;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 51:1)
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret et domini gladiis tam festinata;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV40)
Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium (ut solebat), avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat immodice, renitentibus plurimis murmure tenus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 1:1)
corpus properet f. s. l. bona est industria hoc loco, quia cum moram velit fieri, ea loquitur, ut festinare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6351)
His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:7)
Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION