라틴어 문장 검색

attamen vel infimam Deo obsequellam praestitisse prodest.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus11)
Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:8)
Quidquid autem Iuliopolitanis praestiteris, id etiam toti provinciae proderit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 77 3:1)
Itaque prodest, qui virtutes alicuius paris sui amat amandasque invicem praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 10:2)
E contrario neque creaturis prodessemus, cum earum proprium verumque locum non agnosceremus, ac iniuria ex iis id quaereremus, quod earum tenuitas praestare non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:5)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Ille respondit: "En morior; quid mihi proderunt primogenita?".
그러자 에사우가 대답하였다. “내가 지금 죽을 지경인데, 맏아들 권리가 내게 무슨 소용이겠느냐?” (불가타 성경, 창세기, 25장32)
venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ".
자, 이제 저 녀석을 죽여서 아무 구덩이에나 던져 넣고, 사나운 짐승이 잡아먹었다고 이야기하자. 그리고 저 녀석의 꿈이 어떻게 되나 보자.” (불가타 성경, 창세기, 37장20)
Dixit ergo Iudas fratribus suis: " Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
그때 유다가 형제들에게 말하였다. “우리가 동생을 죽이고 그 아이의 피를 덮는다고 해서, 우리에게 무슨 이득이 있겠느냐? (불가타 성경, 창세기, 37장26)
Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.
‘사흘째 되는 날에 자기가 바친 친교 제물의 고기를 먹으면, 그것을 바친 자는 호의로 받아들여지지 않고, 그 제물은 그의 것으로 헤아려지지 않는다. 그것은 부정한 고기가 되어, 그것을 먹는 자는 그 죗값을 지게 된다. (불가타 성경, 레위기, 7장18)
ne diceres in corde tuo: "Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt";
너희는 마음속으로 ‘내 능력과 내 손의 힘으로 이 재산을 마련하였다.’ 하고 생각할 수도 있다. (불가타 성경, 신명기, 8장17)
Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona ".
너희가 주님을 저버리고 낯선 신들을 섬기면, 그분께서는 너희에게 선을 베푸신 뒤에라도, 돌아서서 너희에게 재앙을 내리시고 너희를 멸망시켜 버리실 것이다.” (불가타 성경, 여호수아기, 24장20)
Dixitque ad patrem: " Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis ".
그러고 나서 딸은 아버지에게 청하였다. “이 한 가지만 저에게 허락해 주십시오. 두 달 동안 말미를 주십시오. 동무들과 함께 길을 떠나 산으로 가서 처녀로 죽는 이 몸을 두고 곡을 하렵니다.” (불가타 성경, 판관기, 11장37)
Qui respondit eis: " Haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos ".
“미카가 이러저러하여 나를 고용하였소. 그래서 내가 그의 사제가 된 것이오.” 하고 그가 대답하자, (불가타 성경, 판관기, 18장4)
et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis neque eruent vos, quia vana sunt;
여러분에게 이익도 구원도 주지 못하는 헛된 것들을 따르려고 돌아서지 마시오. 그것들은 정녕 헛된 것들이오. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 12장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION