라틴어 문장 검색

dein coorti et undique effusi trudunt adversos, instant cedentibus collectosque in orbem pars congressi, quidam eminus proturbant.
그리고는 그들은 매복을 풀고 나타나 사방에서 적들에게로 침투해가고, (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장6)
Et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima, id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar, revocatis procursatoribus iam antegressis, indictaque solitis vocibus quiete, cuneatim circumsistentes alloquitur, genuina placiditate sermonis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 8:1)
Verum secuto die otio communi assensu post aerumnas multiplices attribute, cum magnus terror circumsisteret muros, Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 7:1)
"Sic in modum superbi iuvenis Adonei vel musae vatis Pimpleidos laceratus atque discerptus domo proturbor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:49)
nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:8)
Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:6)
Quantum ad fenestras prominentes sive arctas, eas probo tanquam res commodas (urbibus sane fenestrae ad planum aedificii et minime proturbantes magis conveniunt propter uniformitatem structurae plateas versus).
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:14)
Progressas ultra vadum IIII Rhodias navis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:8)
Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt:
(카이사르, 내란기, 1권 20:8)
Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur.
(카이사르, 내란기, 2권 42:5)
cum his in proeliis versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장6)
His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장7)
Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장2)
plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장3)
Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION