라틴어 문장 검색

Quapropter, carissimi domini mei, supplici exhortatione vos deprecor quatenus modice dolere velitis et sensualia postergare, nisi prout vobis exemplaria esse possunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 9:4)
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
예수님께서는 그들이 알아들을 수 있을 정도로, 이처럼 많은 비유로 말씀을 하셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장33)
Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
남이 너희에게 해 주기를 바라는 그대로 너희도 남에게 해 주어라. (불가타 성경, 루카 복음서, 6장31)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
그러자 그들은 모두 성령으로 가득 차, 성령께서 표현의 능력을 주시는 대로 다른 언어들로 말하기 시작하였다. (불가타 성경, 사도행전, 2장4)
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
그리고 재산과 재물을 팔아 모든 사람에게 저마다 필요한 대로 나누어 주곤 하였다. (불가타 성경, 사도행전, 2장45)
et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
사도들의 발 앞에 놓고, 저마다 필요한 만큼 나누어 받곤 하였다. (불가타 성경, 사도행전, 4장35)
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;
그래서 제자들은 저마다 형편에 따라 유다에 사는 형제들에게 구호 헌금을 보내기로 결의하였다. (불가타 성경, 사도행전, 11장29)
Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
여러분이 이교인이었을 때에 말도 하지 못하는 우상들에게 이끌려 정신없이 휩쓸렸다는 것을 여러분은 알고 있습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 12장2)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
이 모든 것을 한 분이신 같은 성령께서 일으키십니다. 그분께서는 당신이 원하시는 대로 각자에게 그것들을 따로따로 나누어 주십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 12장11)
Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.
저마다 마음에 작정한 대로 해야지, 마지못해 하거나 억지로 해서는 안 됩니다. 하느님께서는 기쁘게 주는 이를 사랑하십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 9장7)
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,
그래서 그 부분을 읽으면, 내가 그리스도의 신비에 관하여 깨달은 것을 여러분도 이해할 수 있을 것입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 3장4)
pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
이 복음을 전하는 사절인 내가 비록 사슬에 매여 있어도, 말을 해야 할 때에 이 복음에 힘입어 담대해질 수 있도록 말입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장20)
ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri.
그래서 저는 무엇이 그리고 얼마나 처벌받거나 조사되곤 했는지 모릅니다. (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 1:3)
Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterat prorumpens ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:4)
Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION