라틴어 문장 검색

Nulli nisi homini concessa prudentia est, providentia, diligentia, cogitatio, nec tantum virtutibus humanis animalia sed etiam vitiis prohibita sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:1)
singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 56:1)
Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
또 그 모든 성읍에 큰 방패와 창을 갖추어 놓고 그곳들을 매우 튼튼하게 만들었다. 그래서 유다와 벤야민이 그의 지배 아래 남게 되었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 11장12)
Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis.
지혜는 자기에게 맞갖은 이들을 스스로 찾아 돌아다니고 그들이 다니는 길에서 상냥하게 모습을 드러내며 그들의 모든 생각 속에서 그들을 만나 준다. (불가타 성경, 지혜서, 6장16)
Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae:
죽어야 할 인간의 생각은 보잘것없고 저희의 속마음은 변덕스럽습니다. (불가타 성경, 지혜서, 9장14)
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
당신의 자녀들은 얼마나 신중하게 심판하셨겠습니까? 바로 그들의 조상들에게 당신께서는 맹세와 계약으로 좋은 약속들을 해 주셨습니다. (불가타 성경, 지혜서, 12장21)
Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
그러나 아버지, 그것을 조종하는 것은 당신의 섭리입니다. 당신께서 바다에 길을, 파도 속에 안전한 항로를 놓아 주셨습니다. (불가타 성경, 지혜서, 14장3)
Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
그리고 장인의 야심은 임금을 알지 못하는 사람들에게까지 우상 숭배를 퍼뜨리도록 부추겼다. (불가타 성경, 지혜서, 14장18)
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, captivi tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt.
저 무도한 자들은 자기들이 거룩한 민족을 잡고 있다고 여겼지만 저들 자신이 암흑의 포로요 긴 밤의 죄수로서 영원한 섭리에서 추방된 채 자기 집 지붕 밑에 갇혔습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장2)
dicentes: " Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus! ".
“저희가 보니 감옥 문은 굳게 잠겨 있고 문마다 간수가 서 있었습니다. 그런데 문을 열어 보니 안에는 아무도 없었습니다.” (불가타 성경, 사도행전, 5장23)
Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: " Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam,
바오로가 불려 나오자 테르틸로스가 고발하기 시작하였다. “우리는 각하 덕분에 큰 평화를 누리고 있습니다. 그리고 각하의 선견지명으로 이 민족을 위한 개혁이 이루어졌습니다. (불가타 성경, 사도행전, 24장2)
Abbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari frustra nitebantur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:1)
qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me procurabat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 2:4)
Nomine vero principii Filium designat, id est divinam rationem seu sapientiam, in qua per providentiam cuncta prius consistere quodammodo habuerunt, atque ibidem incipere quam in effectum operis ducerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:10)
Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION