라틴어 문장 검색

ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 73:2)
natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:3)
Nomine vero principii Filium designat, id est divinam rationem seu sapientiam, in qua per providentiam cuncta prius consistere quodammodo habuerunt, atque ibidem incipere quam in effectum operis ducerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:10)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:10)
Effectus autem ad Spiritum pertinent, qui ex bonitate Conditoris eveniunt, quia Spiritus ipse bonitas est. Dicamus itaque Spiritum ex Filio quoque procedere, cum ratio divinae providentiae ad effectum benignitatis perducitur, et quod ab aeterno faciendum praeviderit temporaliter quando vult facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:3)
17. Hoc etiam anno, decimo quarto scilicet regis (admirabili Dei providentia, qui res ad beneplacitum suum flectit, et in minimis maxima suspendit), occurrit accidens quoddam leve ac etiam perversum quod magnos et foelices effectus post se traxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:1)
Ad hunc quippe modum formas Plato et exemplares in mente divina considerat, quas ideas appellat, et quas postmodum quasi ad exemplar quoddam summi artificis providentia operata est, videlicet Spiritum sanctum ex Filio quoque sive per Filium recte procedere, cum ex ratione sapientiae universa Dei opera administrentur, et ita quodammodo conceptus divinae mentis in effectum per operationem prodeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:2)
Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
그는 부자가 되었다. 그는 점점 더 부유해져 마침내 큰 부자가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 26장13)
Rogaveruntque eum, ut consuleret Deum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
그들이 부탁하였다. “하느님께 여쭈어 보아 우리가 지금 가는 길이 성공할 것인지 알려 주시오.” (불가타 성경, 판관기, 18장5)
Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal.
사울의 아들 요나탄에게는 다리를 저는 아들이 하나 있었다. 그의 나이가 다섯 살 되던 해, 이즈르엘에서 사울과 요나탄에 관한 소식이 전해지자, 그의 유모가 그를 데리고 황급히 도망치는 바람에, 그가 떨어져서 다리를 절게 되었다. 그의 이름은 므피보셋이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 4장4)
et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
아합은 주님께서 이스라엘 자손들 앞에서 쫓아내신 아모리인들이 한 그대로 우상들을 따르며 참으로 역겨운 짓을 저질렀다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 21장26)
Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis.
지혜는 자기에게 맞갖은 이들을 스스로 찾아 돌아다니고 그들이 다니는 길에서 상냥하게 모습을 드러내며 그들의 모든 생각 속에서 그들을 만나 준다. (불가타 성경, 지혜서, 6장16)
Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae:
죽어야 할 인간의 생각은 보잘것없고 저희의 속마음은 변덕스럽습니다. (불가타 성경, 지혜서, 9장14)
Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
그러나 아버지, 그것을 조종하는 것은 당신의 섭리입니다. 당신께서 바다에 길을, 파도 속에 안전한 항로를 놓아 주셨습니다. (불가타 성경, 지혜서, 14장3)
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, captivi tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt.
저 무도한 자들은 자기들이 거룩한 민족을 잡고 있다고 여겼지만 저들 자신이 암흑의 포로요 긴 밤의 죄수로서 영원한 섭리에서 추방된 채 자기 집 지붕 밑에 갇혔습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION