라틴어 문장 검색

uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis το` ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror.
(아풀레이우스, 변명 25:1)
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
Proximum est ut doceam deorum providentia mundum administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:1)
ex quo efficitur id quod volumus, deorum providentia mundum administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 77:9)
Quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc locum continet, de quo agimus, esse deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 168:4)
quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc locum continet, de quo agimus, 'esse deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 168:4)
hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia mundus regatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:1)
regaturne providentia mundus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 76:3)
generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:2)
sic enim fiet argumentum, cum providentia mundus regatur, administranda respublica est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:3)
Si mundus providentia regitur, administranda respublica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 183:4)
nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:1)
Quaesisti a me, Lucili, quid ita, si providentia mundus regeretur, multa bonis viris mala acciderent.
(세네카, De Providentia, book 1 2:1)
"Quod si mundus divina providentia et alicuius numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius et Camillus exilium, numquam Socrates venenum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:21)
Quidquid casu fit, temere fit. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non Providentia universus mundus administratur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION