라틴어 문장 검색

Inde Plato dixit, "Malo enim aliena pudenter adiscere, quam mea impudenterignorare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 7:4)
Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 12:1)
Sic pudenter allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:1)
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 156)
nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:3)
quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 6:2)
pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 11:9)
' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:2)
quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:3)
si forte necesse est indiciis monstrare recentibus abdita rerum et fingere cinctutis non exaudita Cethegis, continget dabiturque licentia sumpta pudenter, et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent parce detorta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:3)
distat, sumasne pudenter an rapias;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1725)
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 199)
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 47)
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum, ad te atque ad illum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 35)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION