라틴어 문장 검색

at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 3:1)
eos autem, qui in magistratu privatorum similes esse velint, eosque privatos, qui efficiant, ne quid inter privatum et magistratum differat, ferunt laudibus et mactant honoribus, ut necesse sit in eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et privata domus omnis vacet dominatione et hoc malum usque ad bestias perveniat, denique ut pater filium metuat, filius patrem neglegat, absit omnis pudor, ut plane liberi sint, nihil intersit, civis sit an peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis blandiatur spernantque discipuli magistros, adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:3)
Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
그들은 믿었기 때문에 좌절하고 개울까지 갔다가 낙담한다네. (불가타 성경, 욥기, 6장20)
Confundantur et deficiant adversantes animae meae operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi.
저를 적대하는 자들이 부끄러워하며 사라지게 하소서. 저의 불행을 꾀하는 자들이 모욕과 수치로 뒤덮이게 하소서. (불가타 성경, 시편, 71장13)
Benedicite Domino, omnia opera eius in omni loco dominationis eius Benedic, anima mea, Domino.
주님을 찬미하여라, 주님의 모든 조물들아, 그분 왕국의 모든 곳에서. 내 영혼아, 주님을 찬미하여라. (불가타 성경, 시편, 103장22)
Induantur, qui detrahunt mihi, pudor et operiantur sicut diploide confusione sua.
저를 적대하는 자들은 수치로 옷 입고 창피를 덧옷처럼 덮게 하소서. (불가타 성경, 시편, 109장29)
MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omnem generationem et generationem NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis sui et sanctus in omnibus operibus suis.
당신의 나라는 영원무궁한 나라 당신의 통치는 모든 세대에 미칩니다. {주님께서는 그 모든 말씀에 참되시고 당신의 모든 조물에게 성실하시다.} (불가타 성경, 시편, 145장13)
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus.
의인이 많으면 백성이 기뻐하지만 악인의 통치 밑에서는 백성이 탄식한다. (불가타 성경, 잠언, 29장2)
Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur,
너희의 권력은 주님께서 주셨고 통치권은 지극히 높으신 분께서 주셨다. 그분께서 너희가 하는 일들을 점검하시고 너희의 계획들을 검열하신다. (불가타 성경, 지혜서, 6장3)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus.
인사하는 사람들에게 답하지 않은 일을, 창녀에게 눈길을 준 일을, (불가타 성경, 집회서, 41장20)
Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;
그러나 용맹한 임금이 일어나 막강한 통치력을 행사하며 제멋대로 행동할 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장3)
Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius.
남쪽 임금이 강력해지겠지만, 그의 장수들 가운데 하나가 그보다 더 강력해져서 그의 영토보다 더 큰 영토를 통치할 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장5)
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;
모든 권세와 권력과 권능과 주권 위에, 그리고 현세만이 아니라 내세에서도 불릴 모든 이름 위에 뛰어나게 하신 것입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 1장21)
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
만물이 그분 안에서 창조되었기 때문입니다. 하늘에 있는 것이든 땅에 있는 것이든 보이는 것이든 보이지 않는 것이든 왕권이든 주권이든 권세든 권력이든 만물이 그분을 통하여 또 그분을 향하여 창조되었습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 1장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION