라틴어 문장 검색

Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:3)
Sed et Paulus apostolus Epimenidis poetae abusus versiculo est, scribens ad Titum (Tit. I, 22):
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:6)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
ideo ego, Albertanus, brevem doctrinam super dicendoatque tacendo, uno versiculo comprehensam, tibi filio meo, Stephano, traderecuravi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 1:4)
Versiculus hic est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 1:5)
Verum quia hæcverba, in hoc versiculo comprehensa, ponderosa sunt et generalia, et generalitasparit obscuritatem — ut Digestis, De Jure Fisci, L. Ita fidei— ideo illa exponere, ac pro modulo meæ scientiæ, licet non ad plenum,proposui delucidare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 2:2)
Itaque antequam spiritus ad os tuum verba producat, te ipsumet omnia verba in hoc versiculo posita requiras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 3:2)
Tu autem ex ingenio tibi a Deo præstito multa super hoc et super quolibetverbo hujus versiculi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 107:1)
Nam sicut in abecedario scripturæ omnes volvuntur,ita super hoc dicto versiculo, quicquid dici vel taceri debet, fere possetinflecti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 107:4)
Si autem etiam super faciendo volueris habere doctrinam, detrahaturde hoc versiculo istud verbum, dicas, et in loco illius ponas hocverbum facias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 108:1)
Vincula autem vitae hujus, id est, conjunctionis nostrae quae ex anima constat et corpore, significari docet superior versiculus psalmi hujus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:8)
Ac per hoc cogitemus semper hunc versiculum, et corde teneamus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 7:8)
Hic versiculus quantos benedici fecit!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:9)
Quo audito Ramnulfus dux maximae partis Aquitaniae cum sibi faventibus venit ad eum, adducens secum Karolum puerum, filium Hludowici regis, et iuravit illi quae digna fuerunt, simul et de ipso puerulo, ne quid mali de eo suspicaretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:2)
Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION